Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum 2.49.5
spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans
nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum
autem continuas conversiones duas isdem spatiis cur-
sibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas,
quae nisi in globosa forma esse non posset, et stella- 10
rum rutundi ambitus cognoscuntur.
  Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita
movetur ut, cum terras larga luce compleverit, eas-
dem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim
umbra terrae soli officiens noctem efficit. nocturnorum 15
autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diur-
norum. eiusdemque solis tum accessus modici tum re-
cessus et frigoris et caloris modum temperant. cir-
cumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et tre-
centorum quarta fere diei parte addita conversionem 20
conficiunt annuam; inflectens autem sol cursum tum
ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes
efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senes-
centi adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor
temporum mutationibus omnium quae terra marique 25
gignuntur initia causaeque ducuntur. Iam solis annuos 50.1
cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius te-
nuissimum lumen facit proximus accessus ad solem,
digressus autem longissimus quisque plenissimum. ne-
que solum eius species ac forma mutatur tum cres- 5
cendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam
regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae
quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii simili-
tudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et ani-
mantes alantur augescantque et pubescant maturita- 10
temque adsequantur quae oriuntur e terra.