| Quae qui videat non indocte solum verum etiam | 2.44.12 |
| impie faciat si deos esse neget. nec sane multum in- | |
| terest utrum id neget an eos omni procuratione atque | |
| actione privet; mihi enim qui nihil agit esse omnino | 15 |
| non videtur. esse igitur deos ita perspicuum est, ut id | |
| qui neget vix eum sanae mentis existimem. | |
| Restat ut qualis eorum natura sit consideremus; in | 45.1 |
| quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum | |
| aciem mentis abducere ea difficultas induxit et vulgo | |
| imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi | |
| figuris hominum constitutis nihil possent de dis in- | 5 |
| mortalibus cogitare; cuius opinionis levitas confutata | |
| a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem | |
| esse deum certa notione animi praesentiamus, primum | |
| ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit | |
| praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nos- | 10 |
| tram nihil video quod potius accommodem quam ut | |
| primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius | |
| fieri potest, animantem esse et deum iudicem. | |
| Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissi- | 46.1 |
| mus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et | |
| dicat se non posse intellegere qualis sit volubilis et | |
| rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, | |
| numquam me movebit. Placet enim illi esse deos, quia | 5 |
| necesse sit praestantem esse aliquam naturam qua | |
| nihil sit melius. mundo autem certe nihil est melius; | |
| nec dubium quin quod animans sit habeatque sensum | |
| et rationem et mentem id sit melius quam id quod is | |
| careat. ita efficitur animantem, sensus mentis rationis | 47.1 |
| mundum esse compotem; qua ratione deum esse mun- | |
| dum concluditur. Sed haec paulo post facilius cog- | |
| noscentur ex is rebus ipsis quas mundus efficit. in- | |
| terea Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane exper- | 5 |
| tes esse doctrinae. conum tibi ais et cylindrum et py- | |
| ramidem pulchriorem quam sphaeram videri. novum | |
| etiam oculorum iudicium habetis. sed sint ista pulchri- | |
| ora dumtaxat aspectu—quod mihi tamen ipsum non | |
| videtur; quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis | 10 |
| alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperi- | |
| tatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum an- | |
| gulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum; | |
| cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis | |
| globus (sic enim σφαῖραν interpretari placet), ex pla- | 15 |
| nis autem circulus aut orbis, qui κύκλος Graece dicitur, | |
| his duabus formis contingit solis ut omnes earum par- | |
| tes sint inter se simillumae a medioque tantum absit | |
| extremum, quo nihil fieri potest aptius—sed si haec | 48.1 |
| non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem | |
| attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, | |
| hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum | |
| in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest | 5 |
| indoctius quam quod a vobis adfirmari solet. nec enim | |
| hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis, | |
| nam posse fieri ut sit alia figura, innumerabilesque | |
| mundos alios aliarum esse formarum. quae si bis bina | 49.1 |
| quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed | |
| dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum", | |
| ut ait Ennius, non suspexit. |