Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, is-
|
2.101.1
|
que tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem
|
|
concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram
|
|
auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.
|
|
idem annuas frigorum et calorum facit varietates,
|
5
|
idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus
|
|
alit et sustentat animantes.
|
|
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus om-
|
|
nia cingens et coercens caeli complexus, qui idem
|
|
aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in
|
10
|
quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus
|
|
ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine
|
102.1
|
multis partibus terra superatur, circum eam ipsam vol-
|
|
vitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit
|
|
et modo accedens tum autem recedens binas in singulis
|
|
annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum
|
5
|
in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit ter-
|
|
ram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata vi-
|
|
deatur. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathema-
|
103.1
|
tici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis va-
|
|
gatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum
|
|
degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in
|
|
terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam
|
5
|
tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen
|
|
obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est
|
|
e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente
|
|
deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dici-
|
|
mus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur
|
10
|
et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retar-
|
|
dantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil po-
|
104.1
|
test admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stella-
|
|
rum inerrantium maxima multitudo, quarum ita de-
|
|
scripta distinctio est, ut ex notarum figurarum simili-
|
|
tudine nomina invenerint.'
|
5
|