| Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius | 2.115.8 |
| quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, | |
| ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem pos- | 10 |
| sit aptius. omnes enim partes eius undique medium | |
| locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem | |
| corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam | |
| vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura | |
| quae per omnem mundum omnia mente et ratione con- | 15 |
| ficiens funditur et ad medium rapit et convertit ex- | |
| trema. Quocirca si mundus globosus est ob eamque | 116.1 |
| causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae | |
| per se atque inter se continentur, contingere idem | |
| terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium | |
| vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) | 5 |
| nihil interrumpat quo labefactari possit tanta conten- | |
| tio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare, | |
| cum supra terram sit, medium tamen terrae locum ex- | |
| petens conglobatur undique aequabiliter, neque redun- | |
| dat umquam neque effunditur. Huic autem continens | 117.1 |
| aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in | |
| omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continu- | |
| atus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius | |
| tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem | 5 |
| spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa | |
| pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ar- | |
| dorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum | |
| aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra | |
| volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent | 10 |
| et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt | |
| enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor, | |
| minime noceri potest. Sunt autem stellae natura flam- | 118.1 |
| meae; quocirca terrae maris aquarum<que reliqua- | |
| rum> vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis | |
| et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque | |
| stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum | 5 |
| trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum | |
| paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma con- | |
| sumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo | |
| Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis | |
| mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra | 10 |
| ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni ex- | |
| hausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, | |
| a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret | |
| atque idem ornatus oreretur. Nolo in stellarum ratione | 119.1 |
| multus vobis videri, maximeque earum quae errare | |
| dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimilli- | |
| mis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media | |
| Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, | 5 |
| infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum | |
| omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata | |
| graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi. | |
| Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi | |
| incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, | 10 |
| hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio. |