| Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, | 2.120.1 |
| quid est in his in quo non naturae ratio intellegen- | |
| tis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra | |
| stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e | |
| terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus | 5 |
| continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, | |
| quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. iam vero | |
| vites sic claviculis adminicula tamquam manibus ad- | |
| prehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin | |
| etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a | 10 |
| pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla | |
| ex parte contingere. | |
| Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam | 121.1 |
| rem vis ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum | |
| aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis | |
| hirsutae; pluma alias alias squama videmus obduc- | |
| tas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia | 5 |
| pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose | |
| natura eum qui cuique aptus erat comparavit. Enume- | |
| rare possum ad eum pastum capessendum conficien- | |
| dumque quae sit in figuris animantium et quam sollers | |
| subtilisque descriptio partium quamque admirabilis | 10 |
| fabrica membrorum. omnia enim, quae quidem intus | |
| inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil | |
| eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam | |
| non necessarium. Dedit autem eadem natura beluis | 122.1 |
| et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent | |
| ad naturales pastus capessendos, altero secernerent | |
| pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gra- | |
| diendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando | 5 |
| alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus | |
| ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt | |
| partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt | |
| alia vorant alia mandunt. atque etiam aliorum east | |
| humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, | 10 |
| quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues | 123.1 |
| ut camelli, adiuvantur proceritate collorum; manus | |
| etiam data elephantost, quia propter magnitudinem | |
| corporis difficiles aditus habebat ad pastum. at quibus | |
| bestiis erat is cibus ut †aliis generis escis vescerentur, | 5 |
| aut vires natura dedit aut celeritatem. data est quibus- | |
| dam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in | |
| araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit | |
| conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant | |
| et si quid incidit arripiunt idque consumunt. pina vero | 10 |
| (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula con- | |
| chis cum parva squilla quasi societatem coit compa- | |
| randi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham | |
| hiantem innataverunt, tum admonita <a> squilla pina | |
| morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis | 15 |
| communiter cibus quaeritur; in quo admirandum est, | 124.1 |
| congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura | |
| ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla | |
| in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; veluti | |
| crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpen- | 5 |
| tes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt | |
| aquam persequuntur. quin etiam anitum ova gallinis | |
| saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur | |
| ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, | |
| deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum pri- | 10 |
| mum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt: | |
| tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura | |
| custodiam. Legi etiam scriptum, esse avem quandam | |
| quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere | |
| advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, | 15 |
| quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo | |
| premere earum capita mordicus, dum illae captum | |
| amitterent, in quod ipsa invaderet. eademque haec avis | |
| scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi | |
| calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae | 20 |
| sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere | 125.1 |
| sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas | |
| quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis | |
| atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi na- | |
| turale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanc- | 5 |
| tus est ova frangit. Illud vero (ab Aristotele animad- | |
| versum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues | |
| cum loca calidiora petentes maria transmittant trian- | |
| guli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab | |
| is adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere | 10 |
| tamquam remis ita pinnis cursus avium levatur; basis | |
| autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a | |
| puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium | |
| colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere | |
| non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat ut ipse | 15 |
| quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae | |
| adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conser- | |
| vatur. Multa eius modi proferre possum, sed genus | 126.1 |
| ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se | |
| opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, | |
| ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod | |
| —ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum | 5 |
| ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem | |
| alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras, | |
| quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium | |
| quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, | |
| capras autem in Creta feras, cum essent confixae vene- | 10 |
| natis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus voca- | |
| retur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt | |
| e corpore; cervaeque paulo ante partum perpurgant | 127.1 |
| se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cer- | |
| nimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque | |
| defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, | |
| aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti | 5 |
| effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam in- | |
| sectantes odoris intolerabili foeditate depellunt. |