Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius
|
2.115.8
|
quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret,
|
|
ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem pos-
|
10
|
sit aptius. omnes enim partes eius undique medium
|
|
locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem
|
|
corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam
|
|
vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura
|
|
quae per omnem mundum omnia mente et ratione con-
|
15
|
ficiens funditur et ad medium rapit et convertit ex-
|
|
trema. Quocirca si mundus globosus est ob eamque
|
116.1
|
causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae
|
|
per se atque inter se continentur, contingere idem
|
|
terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium
|
|
vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est)
|
5
|
nihil interrumpat quo labefactari possit tanta conten-
|
|
tio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare,
|
|
cum supra terram sit, medium tamen terrae locum ex-
|
|
petens conglobatur undique aequabiliter, neque redun-
|
|
dat umquam neque effunditur. Huic autem continens
|
117.1
|
aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in
|
|
omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continu-
|
|
atus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius
|
|
tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem
|
5
|
spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa
|
|
pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ar-
|
|
dorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum
|
|
aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra
|
|
volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent
|
10
|
et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt
|
|
enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor,
|
|
minime noceri potest. Sunt autem stellae natura flam-
|
118.1
|
meae; quocirca terrae maris aquarum<que reliqua-
|
|
rum> vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis
|
|
et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque
|
|
stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum
|
5
|
trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum
|
|
paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma con-
|
|
sumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo
|
|
Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis
|
|
mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra
|
10
|
ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni ex-
|
|
hausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem,
|
|
a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret
|
|
atque idem ornatus oreretur. Nolo in stellarum ratione
|
119.1
|
multus vobis videri, maximeque earum quae errare
|
|
dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimilli-
|
|
mis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media
|
|
Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet,
|
5
|
infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum
|
|
omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata
|
|
graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
|
|
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi
|
|
incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet,
|
10
|
hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
|
|