| Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna ad- | 2.127.8 |
| hibita cura est a providentia deorum, ut semper essent | |
| et bestiarum genera et arborum omniumque rerum | 10 |
| quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem | |
| omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura | |
| generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte | |
| earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, is- | |
| demque seminibus et homines adfatim vescuntur et | 15 |
| terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplen- | |
| tur. Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam | 128.1 |
| conservationem earum generis appareat? nam primum | |
| aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis | |
| causa machinata natura est, deinde partes corporis et | |
| ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in | 5 |
| mari et in femina commiscendorum corporum mirae li- | |
| bidines, cum autem in locis semen insedit rapit om- | |
| nem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; | |
| quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus | |
| quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere | 10 |
| incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro | |
| duce natura mammas adpetunt earumque ubertate sa- | |
| turantur. atque ut intellegamus nihil horum esse for- | |
| tuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque | |
| naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut | 15 |
| canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem | |
| paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt. Quid | 129.1 |
| dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custo- | |
| diendisque is quae procreaverunt, usque ad eum finem | |
| dum possint se ipsa defendere. etsi pisces, ut aiunt, | |
| ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et | 5 |
| sustinentur et fetum fundunt; testudines autem et cro- | |
| codilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere | |
| ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur | |
| ipsa per sese. iam gallinae avesque reliquae et quietum | |
| requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque | 10 |
| construunt eosque quam possunt mollissume subster- | |
| nunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus pullos | |
| cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne | |
| frigore laedantur et si est calor a sole se opponant; | |
| cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus | 15 |
| eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur. | |
| Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum | 130.1 |
| rerum quas terra gignit conservationem et salutem ho- | |
| minum etiam sollertia et diligentia. nam multae et | |
| pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione homi- | |
| num salvae esse non possunt. | 5 |