| Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum at- | 2.130.6 |
| que abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. | |
| Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam | |
| oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et obli- | |
| matos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam | 10 |
| fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi no- | |
| vos agros invehit. Indus vero, qui est omnium flumi- | |
| num maximus, non aqua solum agros laetificat et miti- | |
| gat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim semi- | |
| num secum frumenti similium dicitur deportare. mul- | 131.1 |
| taque alia in aliis locis commemorabilia proferre pos- | |
| sum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum. Sed | |
| illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad ves- | |
| cendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno | 5 |
| tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia. | |
| Quam tempestivos autem dedit quam salutares non | |
| modo hominum sed etiam pecudum generi, is denique | |
| omnibus quae oriuntur e terra, ventos etesias; quorum | |
| flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam ma- | 10 |
| ritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa prae- | |
| tereunda sunt et tamen multa dicuntur. enumerari enim | 132.1 |
| non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi | |
| †multum accedentes et recedentes, montes vestiti at- | |
| que silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, | |
| medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes | 5 |
| denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessa- | |
| riae. Iam diei noctisque vicissitudo conservat animan- | |
| tes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi. | |
| Sic undique omni ratione concluditur mente consi- | |
| lioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium | 10 |
| conservationemque admirabiliter administrari. |