| Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum re- | 2.133.1 |
| rum molitio facta sit—arborumne et herbarum, quae | |
| quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur: | |
| at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo pro- | |
| babilius deos mutarum et nihil intellegentium causa | 5 |
| tantum laborasse. quorum igitur causa quis dixerit | |
| effectum esse mundum? eorum scilicet animantium | |
| quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus | |
| profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet | |
| omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa | 10 |
| factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia. | |
| Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus homini- | |
| bus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio per- | |
| specta omnisque humanae naturae figura atque per- | |
| fectio. Nam cum tribus rebus animantium vita tenea- | 134.1 |
| tur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os | |
| est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, | |
| dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is | |
| extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu | 5 |
| dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vo- | |
| cantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur. | |
| linguam autem ad radices eius haerens excipit stoma- | 135.1 |
| chus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore. | |
| is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo | |
| atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus | |
| linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit | 5 |
| depellit. ipsius autem partes eae quae sunt infra quam | |
| id quod devoratur dilatantur, quae autem supra con- | |
| trahuntur. Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis | 136.1 |
| appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus | |
| paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, | |
| eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam | |
| eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus re- | 5 |
| spiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod | |
| ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte | |
| incidisset spiritus impediretur. Sed cum alvi natura | |
| subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, | |
| pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in | 10 |
| alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere | |
| e nervis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et | |
| continet sive illud aridum est sive umidum quod re- | |
| cepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum ad- | |
| stringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit co- | 15 |
| git et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, | |
| et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque | |
| confecta in reliquum corpus dividantur. in pulmonibus | |
| autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mol- | |
| litudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se | 20 |
| contrahunt adspirantes tum †inre spiritu dilatantur, ut | |
| frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime alun- | |
| tur animantes. Ex intestinis autem †alvo secretus a | 137.1 |
| reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per | |
| quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic | |
| enim appellantur) ductas et directas vias, quae per- | |
| tinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae * * | 5 |
| pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus. | |
| ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e | |
| renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt | |
| ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes | |
| eius viae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso | 10 |
| loco in eam venam quae cava appellatur confunditur | |
| perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur; | |
| a corde autem in totum corpus distribuitur per venas | |
| admodum multas in omnes partes corporis pertinentes. | |
| Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum | 138.1 |
| astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane | |
| difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne | |
| quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explice- | |
| tur incredibilis fabrica naturae: nam quae spiritu in | 5 |
| pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab | |
| spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars | |
| redditur respirando, pars concipitur cordis parte qua- | |
| dam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter | |
| adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam | 10 |
| illam cavam influit. eoque modo ex is partibus et | |
| sanguis per venas in omne corpus diffunditur et spiri- | |
| tus per arterias; utraeque autem crebrae multaeque | |
| toto corpore intextae vim quandam incredibilem arti- | |
| ficiosi operis divinique testantur. Quid dicam de ossi- | 139.1 |
| bus; quae subiecta corpori mirabiles commissuras ha- | |
| bent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos ad- | |
| commodatas et ad motum et ad omnem corporis ac- | |
| tionem. Huc adde nervos, a quibus artus continentur, | 5 |
| eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui | |
| sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in | |
| corpus omne ducuntur. |