| Ad hanc providentiam naturae tam diligentem tam- | 2.140.1 |
| que sollertem adiungi multa possunt, e quibus intelle- | |
| gatur quantae res hominibus a dis quamque eximiae | |
| tributae sint. Qui primum eos humo excitatos celsos | |
| et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum in- | 5 |
| tuentes capere possent. sunt enim ex terra homines | |
| non ut incolae atque habitatores sed quasi spectatores | |
| superarum rerum atque caelestium, quarum spectacu- | |
| lum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sen- | |
| sus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tam- | 10 |
| quam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et | |
| conlocati sunt. nam oculi tamquam speculatores altis- | |
| simum locum optinent, ex quo plurima conspicientes | |
| fungantur suo munere; et aures, cum sonum percipere | 141.1 |
| debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis cor- | |
| porum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod | |
| omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, | |
| quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non | 5 |
| sine causa vicinitatem oris secutae sunt. iam gustatus, | |
| qui sentire eorum quibus vescimur genera deberet, ha- | |
| bitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter | |
| natura patefecit. tactus autem toto corpore aequabiliter | |
| fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris | 10 |
| et caloris adpulsus sentire possimus. atque ut in aedi- | |
| ficiis architecti avertunt ab oculis naribusque domi- | |
| norum ea quae profluentia necessario taetri essent ali- | |
| quid habitura, sic natura res similis procul amandavit | |
| a sensibus. | 15 |
| Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest | 142.1 |
| esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in | |
| sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissi- | |
| mis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit | |
| ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur. | 5 |
| sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent | |
| si quid noceret et aspectum quo vellent facile conver- | |
| terent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula voca- | |
| tur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet; | |
| palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissi- | 10 |
| mae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad | |
| claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, | |
| idque providit ut identidem fieri posset cum maxima | |
| celeritate. munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo | 143.1 |
| pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret re- | |
| pelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cer- | |
| nendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quies- | |
| cerent. latent praeterea utiliter et excelsis undique | 5 |
| partibus saepiuntur. primum enim superiora super- | |
| ciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem | |
| repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur sub- | |
| iectae leviterque eminentes; nasusque ita locatus est | |
| ut quasi murus oculis interiectus esse videatur. Audi- | 144.1 |
| tus autem semper patet, eius enim sensu etiam dor- | |
| mientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e | |
| somno excitamur. flexuosum iter habet, ne quid intrare | |
| possit si simplex et directum pateret; provisum etiam | 5 |
| ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sor- | |
| dibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. extra | |
| autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa | |
| factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberen- | |
| tur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus | 10 |
| esset. sed duros et quasi corneolos habent introitus | |
| multisque cum flexibus, quod his naturis relatus am- | |
| plificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine reso- | |
| natur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referun- | |
| tur ampliores. Similiter nares, quae semper propter | 145.1 |
| necessarias utilitates patent, contractiores habent in- | |
| troitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere; | |
| umoremque semper habent ad pulverem multaque alia | |
| depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus | 5 |
| est; ore enim continetur et ad usum apte et ad inco- | |
| lumitatis custodiam. |