| Omnesque sensus hominum multo antecellunt sen- | 2.145.8 |
| sibus bestiarum. Primum enim oculi in his artibus, | |
| quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caela- | 10 |
| tisque formis, in corporum etiam motione atque gestu | |
| multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum | |
| †tum venustatem atque ordinem et ut ita dicam de- | |
| centiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora: nam | |
| et virtutes et vitia cognoscunt, iratum propitium, lae- | 15 |
| tantem dolentem, fortem ignavum, audacem timidum- | |
| que cognoscunt. Auriumque item est admirabile quod- | 146.1 |
| dam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis | |
| et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum | |
| intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum | |
| fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, | 5 |
| quae hominum solum auribus iudicantur. Nariumque | |
| item et gustandi et †parte tangendi magna iudicia | |
| sunt. ad quos sensus capiendos et perfruendos plures | |
| etiam quam vellem artes repertae sunt; perspicuum | |
| est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum | 10 |
| conditiones, quo corporum lenocinia processerint. | |
| Iam vero animum ipsum mentemque hominis ra- | 147.1 |
| tionem consilium prudentiam qui non divina cura per- | |
| fecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur | |
| carere. De quo dum disputarem tuam mihi dari vel- | |
| lem Cotta eloquentiam. quo enim tu illa modo diceres, | 5 |
| quanta primum intellegentia deinde consequentium re- | |
| rum cum primis coniunctio et conprehensio esset in | |
| nobis; ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque | |
| rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulas- | |
| que res definimus circumscripteque conplectimur; ex | 10 |
| quo scientia intellegitur quam vim habeat qualis<que> | |
| sit, qua ne in deo quidem est res ulla praestantior. | |
| quanta vero illa sunt, quae vos Academici infirmatis | |
| et tollitis, quod et sensibus et animo ea quae extra sunt | |
| percipimus atque conprendimus; ex quibus conlatis in- | 148.1 |
| ter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad | |
| usum vitae partim ad oblectationem necessarias. Iam | |
| vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis | |
| quam est praeclara quamque divina. quae primum effi- | 5 |
| cit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus | |
| alios docere possimus; deinde hac cohortamur hac per- | |
| suademus, hac consolamur afflictos hac deducimus | |
| perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac | |
| cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris | 10 |
| legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et | |
| fera segregavit. Ad usum autem orationis incredibile | 149.1 |
| est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata | |
| natura sit. primum enim a pulmonibus arteria usque | |
| ad os intimum pertinet, per quam vox principium a | |
| mente ducens percipitur et funditur. deinde in ore sita | 5 |
| lingua est finita dentibus; ea vocem inmoderate pro- | |
| fusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos | |
| et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit | |
| oris; itaque plectri similem linguam nostri solent di- | |
| cere, chordarum dentes, nares cornibus is quae ad ner- | 10 |
| vos resonant in cantibus. |