| Quam vero aptas quamque multarum artium minis- | 2.150.1 |
| tras manus natura homini dedit. Digitorum enim con- | |
| tractio facilis facilisque porrectio propter molles com- | |
| missuras et artus nullo in motu laborat. itaque ad pin- | |
| gendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eli- | 5 |
| ciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione | |
| digitorum. Atque haec oblectationis, illa necessitatis, | |
| cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegu- | |
| menta corporum vel texta vel suta omnemque fabri- | |
| cam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inventa animo | 10 |
| percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia | |
| nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse posse- | |
| mus, urbes muros domicilia delubra haberemus. Iam | 151.1 |
| vero operibus hominum id est manibus cibi etiam va- | |
| rietas invenitur et copia. nam et agri multa efferunt | |
| manu quaesita, quae vel statim consumantur vel man- | |
| dentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis | 5 |
| et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo | |
| partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadri- | |
| pedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis | |
| ipsis adfert vim et celeritatem. nos onera quibusdam | |
| bestiis nos iuga inponimus; nos elephantorum acutissu- | 10 |
| mis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nos- | |
| tram abutimur; nos e terrae cavernis ferrum elicimus | |
| rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti | |
| auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas | |
| et ad ornatum decoras. Arborum autem confectione | 15 |
| omnique materia et culta et silvestri partim ad calfi- | |
| ciendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum | |
| utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora | |
| caloresque pellamus; magnos vero usus adfert ad na- | 152.1 |
| vigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes | |
| undique ad vitam copiae; quasque res violentissimas | |
| natura genuit earum moderationem nos soli habemus, | |
| maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scien- | 5 |
| tiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque uti- | |
| mur. Terrenorum item commodorum omnis est in ho- | |
| mine dominatus: nos campis nos montibus fruimur, | |
| nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos | |
| arbores; nos aquarum inductionibus terris fecundita- | 10 |
| tem damus, nos flumina arcemus derigimus avertimus; | |
| nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram | |
| naturam efficere conamur. |