| Quid vero hominum ratio non in caelum usque pene- | 2.153.1 |
| travit? soli enim ex animantibus nos astrorum ortus | |
| obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere fini- | |
| tus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae | |
| cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, | 5 |
| quae quantae quando futurae sint. Quae contuens ani- | |
| mus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pie- | |
| tas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e | |
| quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla | |
| alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum | 10 |
| pertinet, cedens caelestibus. | |
| Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis | |
| natura quanto omnis anteiret animantes. ex quo debet | |
| intellegi nec figuram situmque membrorum nec in- | |
| genii mentisque vim talem effici potuisse fortuna. | 15 |
| Restat ut doceam atque aliquando perorem, omnia | 154.1 |
| quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, ho- | |
| minum causa facta esse et parata. | |
| Principio ipse mundus deorum hominumque causa | |
| factus est, quaeque in eo sunt ea parata ad fructum | 5 |
| hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi | |
| communis deorum atque hominum domus aut urbs | |
| utrorumque; soli enim ratione utentes iure ac lege | |
| vivunt. ut igitur Athenas et Lacedaemonem Athe- | |
| niensium Lacedaemoniorumque causa putandum est | 10 |
| conditas esse, omniaque quae sint in his urbibus | |
| eorum populorum recte esse dicuntur, sic quaecum- | |
| que sunt in omni mundo deorum atque hominum | |
| putanda sunt. Iam vero circumitus solis et lunae reli- | 155.1 |
| quorumque siderum, quamquam etiam ad mundi co- | |
| haerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus | |
| praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla | |
| pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; | 5 |
| eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et | |
| varietates mutationesque cognovimus. quae si homini- | |
| bus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudi- | |
| candum est. Terra vero feta frugibus et vario legu- | 156.1 |
| minum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea | |
| ferarumne an hominum causa gignere videtur? quid | |
| de vitibus olivetisque dicam, quarum uberrumi lae- | |
| tissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent; | 5 |
| neque enim serendi neque colendi nec tempestive | |
| demetendi percipiendique fructus neque condendi ac | |
| reponendi ulla pecudum scientia est, earumque om- | |
| nium rerum hominum est et usus et cura. ut fides | 157.1 |
| igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui | |
| illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum | |
| est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furan- | |
| tur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa | 5 |
| ea nata esse dicemus. neque enim homines murum | |
| aut formicarum causa frumentum condunt sed coniu- | |
| gum et liberorum et familiarum suarum; itaque | |
| bestiae furtim ut dixi fruuntur, domini palam et libere; | |
| hominum igitur causa eas rerum copias comparatas | 158.1 |
| fatendum est. nisi forte tanta ubertas varietas<que> po- | |
| morum eorumque iucundus non gustatus solum sed | |
| odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin | |
| hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque ab- | 5 |
| est ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut | |
| ipsas bestias hominum gratia generatas esse videa- | |
| mus. quid enim oves aliud adferunt nisi ut earum | |
| villis confectis atque contextis homines vestiantur; | |
| quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum | 10 |
| fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione | |
| potuissent. canum vero tam fida custodia tamque | |
| amans dominorum adulatio tantumque odium in ex- | |
| ternos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas | |
| narium tanta alacritas in venando quid significat aliud | 15 |
| nisi se ad hominum commoditates esse generatos. quid | 159.1 |
| de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non | |
| esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem | |
| natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad | |
| aratra †extrahenda. quibus cum terrae subigerentur fis- | 5 |
| sione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae lo- | |
| quuntur, vis nulla umquam adferebatur: | |
| "ferrea tum vero proles exorta repentest | |
| ausaque funestum primast fabricarier ensem | |
| et gustare manu iunctum domitumque iuvencum": | 10 |
| tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum vis- | |
| ceribus vesci scelus haberetur. longum est mulorum | |
| persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum | |
| usum paratae sunt. sus vero quid habet praeter escam; | 160.1 |
| cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale da- | |
| tam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad | |
| vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecun- | |
| dius. quid multitudinem suavitatemque piscium dicam, | 5 |
| quid avium; ex quibus tanta percipitur voluptas, ut | |
| interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur, | |
| atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione | |
| atque sollertia; quamquam avis quasdam, et alites et | |
| oscines, ut nostri augures appellant, rerum auguran- | 10 |
| darum causa esse natas putamus. iam vero immanes | 161.1 |
| et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur | |
| is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae | |
| disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut ele- | |
| phantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis | 5 |
| et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus | |
| et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et | |
| periclitatione percepimus. Totam licet animis tam- | |
| quam oculis lustrare terram mariaque omnia: cernes | |
| iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitus- | 10 |
| que densissimos montium, pecudum pastus, tum in- | |
| credibili cursus maritimos celeritate. Nec vero supra | 162.1 |
| terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum | |
| rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab | |
| hominibus solis invenitur. |