| Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse | 2.162.5 |
| ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in | |
| Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet | |
| Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi | |
| videtur vel maxume confirmare deorum prudentia con- | |
| suli rebus humanis. est enim profecto divinatio, quae | 10 |
| multis locis rebus temporibus apparet cum in privatis | |
| tum maxume publicis: multa cernunt haruspices multa | 163.1 |
| augures provident, multa oraclis declarantur multa va- | |
| ticinationibus multa somniis multa portentis; quibus | |
| cognitis multae saepe res <ex> hominum sententia | |
| atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa | 5 |
| sunt. haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scien- | |
| tiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cui- | |
| quam a dis inmortalibus data. | |
| Quae si singula vos forte non movent, universa certe | |
| tamen inter se conexa atque coniuncta movere de- | 10 |
| bebant. | |
| Nec vero universo generi hominum solum sed etiam | 164.1 |
| singulis a dis inmortalibus consuli et provideri solet. | |
| Licet enim contrahere universitatem generis humani | |
| eamque gradatim ad pauciores postremo deducere ad | |
| singulos. nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt | 5 |
| quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae | |
| quam nos incolimus continuatione distantium, deos | |
| consulere censemus ob has causas quas ante diximus, | |
| his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum | |
| terras ab oriente ad occidentem colunt. sin autem con- | 165.1 |
| sulunt qui quasi magnam quandam insulam incolunt | |
| quam nos orbem terrae vocamus, etiam illis consulunt | |
| qui partes eius insulae tenent, Europam Asiam Afri- | |
| cam. ergo et earum partes diligunt, ut Romam Athenas | 5 |
| Spartam Rhodum, et earum urbium separatim ab uni- | |
| versis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabri- | |
| cium Coruncanium, primo Punico Calatinum Duellium | |
| Metellum Lutatium, secundo Maxumum Marcellum | |
| Africanum, post hos Paulum Gracchum Catonem, pa- | 10 |
| trumve memoria Scipionem Laelium; multosque prae- | |
| terea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros, | |
| quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse creden- | |
| dum est. quae ratio poetas maxumeque Homerum in- | 166.1 |
| pulit ut principibus heroum Ulixi Diomedi Agamem- | |
| noni Achilli certos deos discriminum et periculorum | |
| comites adiungeret. praeterea ipsorum deorum saepe | |
| praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab | 5 |
| is et [in] civitatibus et singulis hominibus consuli quod | |
| quidem intellegitur etiam significationibus rerum futu- | |
| rarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus por- | |
| tenduntur; multa praeterea ostentis, multa in extis ad- | |
| monemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus | 10 |
| ita notavit ut artem divinationis efficeret. nemo igitur | 167.1 |
| vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. | |
| Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis | |
| cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae com- | |
| modis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit | 5 |
| aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. | |
| magna di curant, parva neglegunt. magnis autem viris | |
| prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris | |
| et a principe philosophiae Socrate dictum est de uber- | |
| tatibus virtutis et copiis. | 10 |
| Haec mihi fere in mentem veniebant quae dicenda | 168.1 |
| putarem de natura deorum. tu autem Cotta si me | |
| audias eandem causam agas teque et principem civem | |
| et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque | |
| partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eam- | 5 |
| que facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exer- | |
| citationibus acceptam amplificavit Academia, potius | |
| huc conferas. mala enim et impia consuetudo est con- | |
| tra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.' |