LIBER TERTIUS
  Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta 3.1.1
'Sero' inquit 'mihi Balbe praecipis quid defendam. ego
enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse
meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea
quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo 5
cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id
sentire quod tu velis.'
  Hic Velleius 'Nescis' inquit 'quanta cum expecta- 2.1
tione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo
nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo
igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos
auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.' 5
  Tum Cotta 'Sic mehercule' inquit 'Vellei; neque enim 3.1
mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.'
  'Qui tandem' inquit ille.
  'Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortali-
bus non magnopere pugnare: tantum modo negare 5
deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut cri-
minis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat
membrisque humanis esse praeditos sed eorum mem-
brorum usum nullum habere, ludere videtur satisque
putare si dixerit esse quandam beatam naturam et 10
aeternam. A Balbo autem animadvertisti credo quam 4.1
multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen
apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non
tam refellere eius orationem quam ea quae minus in-
tellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, respon- 5
derene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te
ea quae parum accepi an universam audire orationem
meam.'