| Tum Balbus: 'Ego vero, si quid explanari tibi vo- | 3.4.9 |
| les, respondere malo, sin me interrogare non tam in- | 10 |
| tellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, | |
| vel ad singula quae requires statim respondebo vel | |
| cum peroraris ad omnia.' | |
| Tum Cotta 'Optime' inquit; 'quam ob rem sic agamus | 5.1 |
| ut nos ipsa ducit oratio. Sed ante quam de re, pauca | |
| de me. non enim mediocriter moveor auctoritate tua | |
| Balbe orationeque ea quae me in perorando cohor- | |
| tabatur ut meminissem me et Cottam esse et ponti- | 5 |
| ficem; quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a | |
| maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra cae- | |
| rimonias religionesque defenderem. ego vero eas de- | |
| fendam semper semperque defendi, nec me ex ea | |
| opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum | 10 |
| inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut in- | |
| docti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Co- | |
| runcanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maxi- | |
| mos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum se- | |
| quor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sa- | 15 |
| pientem quem potius audiam dicentem de religione | |
| in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoi- | |
| corum. cumque omnis populi Romani religio in sacra | |
| et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid | |
| praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae | 20 |
| interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego reli- | |
| gionum nullam umquam contemnendam putavi mihi- | |
| que ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris | |
| constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae | |
| numquam profecto sine summa placatione deorum in- | 25 |
| mortalium tanta esse potuisset. Habes Balbe quid | 6.1 |
| Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam | |
| tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere | |
| debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla | |
| ratione reddita credere.' | 5 |