| Tum Balbus 'Quam igitur a me rationem' inquit | 3.6.6 |
| 'Cotta desideras?' | |
| Et ille 'Quadripertita' inquit 'fuit divisio tua, primum | |
| ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum | |
| ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus hu- | 10 |
| manis. haec, si recte memini, partitio fuit.' | |
| 'Rectissume' inquit Balbus; 'sed expecto quid re- | |
| quiras.' | |
| Tum Cotta 'Primum quidque videamus' inquit 'et | 7.1 |
| si id est primum, quod inter omnis nisi admodum | |
| impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non po- | |
| test, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum | |
| est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.' | 5 |
| 'Quid est' inquit Balbus, 'si tibi persuasum est, cur | |
| a me velis discere?' | |
| Tum Cotta 'Quia sic adgredior' inquit 'ad hanc dis- | |
| putationem, quasi nihil umquam audierim de dis im- | |
| mortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum | 10 |
| discipulum accipe et ea quae requiro doce.' | |
| 'Dic igitur' inquit 'quid requiras'. | 8.1 |
| 'Egone, primum illud, cur, quom [perspicuum in] | |
| istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod | |
| esset perspicuum et inter omnis constaret <deos esse>, | |
| de eo ipso tam multa dixeris.' | 5 |
| 'Quia te quoque' inquit 'animadverti Cotta saepe | |
| cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis | |
| onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret | |
| causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut | |
| potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac | 10 |
| si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero | |
| coniveam, cum idem uno adsequi possim.' |