| Tum Cotta 'Quam simile istud sit' inquit 'tu videris. | 3.9.1 |
| nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo | |
| inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas | |
| enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in | |
| causis forensibus idem facerem in hac suptilitate ser- | 5 |
| monis. cur coniveres autem altero oculo causa non | |
| esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum | |
| natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab | |
| animo ad oculos perforata nos habere voluisset. sed | |
| quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu | 10 |
| velis, propterea multis argumentis deos esse docere | |
| voluisti. mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris | |
| nostros tradidisse. sed tu auctoritates contemnis, ra- | |
| tione pugnas; patere igitur rationem meam cum tua | 10.1 |
| ratione contendere. | |
| Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque | |
| mea sententia minime dubiam argumentando dubiam | |
| facis; mandavi enim memoriae non numerum solum | 5 |
| sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum | |
| fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere | |
| esse aliquod numen quo haec regantur. ex hoc illud | |
| etiam "aspice hoc sublime candens, quem invocant | |
| omnes Iovem": quasi vero quisquam nostrum istum po- | 11.1 |
| tius quam Capitolinum Iovem appellet, aut hoc perspi- | |
| cuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos | |
| tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem | |
| esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videba- | 5 |
| tur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset | |
| et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione | |
| stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos | |
| esse dicatis? "At enim praesentis videmus deos, ut | |
| apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius"—nes- | 10 |
| cio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. | |
| quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines | |
| homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum | |
| aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu | |
| cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio | 15 |
| venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio | |
| potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat | |
| princeps nuntiavisse? ergo et illud in silice quod hodie | |
| apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae | |
| Castoris equi credis esse? nonne mavis illud credere, | 12.1 |
| quod probari potest, animos praeclarorum hominum, | |
| quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeter- | |
| nos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in | |
| acie pugnare potuisse; aut si hoc fieri potuisse dicis, | 5 |
| doceas oportet quo modo, nec fabellas aniles proferas.' |