| Tum Lucilius 'An tibi' inquit 'fabellae videntur? | 3.13.1 |
| nonne <ab> A. Postumio aedem Castori et Polluci in | |
| foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio | |
| vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare | |
| proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt | 5 |
| quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus | |
| nonne debes moveri?' | |
| Tum Cotta 'Rumoribus' inquit 'mecum pugnas Balbe, | |
| ego autem a te rationes requiro * | |
| * * * | 10 |
| * secuntur quae futura sunt; effugere enim nemo id | 14.1 |
| potest quod futurum est. saepe autem ne utile qui- | |
| dem est scire quid futurum sit; miserum est enim | |
| nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem ex- | |
| tremum et tamen commune solacium; praesertim cum | 5 |
| vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper | |
| ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid | |
| igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid | |
| futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista | |
| divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis can- | 10 |
| tum notavit quis sortis? quibus ego credo, nec pos- | |
| sum Atti Navi quem commemorabas lituum contem- | |
| nere, sed qui ista intellecta sint a philosophis de- | |
| beo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini | |
| isti mentiantur. "At medici quoque" (ita enim dicebas) | 15.1 |
| "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego ra- | |
| tionem video, et divinatio, quae unde oriatur non in- | |
| tellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus pla- | |
| catos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniqui- | 5 |
| tas, ut placari populo Romano non possent nisi viri | |
| tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit, | |
| quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum impera- | |
| torum qui patriae consulerent vitae non parcerent; re- | |
| bantur enim fore ut exercitus imperatorem equo inci- | 10 |
| tato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod | |
| evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi; | |
| tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino | |
| quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in | |
| te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo | 15 |
| esse, sed nil docent Stoici. |