| Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informa- | 3.16.1 |
| tas in animis hominum putat deorum esse notiones. | |
| unus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus | |
| ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturba- | |
| tionibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex | 5 |
| commoditate rerum quas percipimus et copia; quartus | |
| ex astrorum ordine caelique constantia. De praesen- | |
| sione diximus. De perturbationibus caelestibus et ma- | |
| ritimis et terrenis non possumus dicere cum ea fiant | |
| non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus | 10 |
| fieri existument; sed non id quaeritur, sintne aliqui | 17.1 |
| qui deos esse putent: di utrum sint necne sint quae- | |
| ritur. Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, | |
| quarum una est de commodorum quae capimus copia, | |
| altera de temporum ordine caelique constantia, tum | 5 |
| tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia | |
| deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt; eodem- | 18.1 |
| que illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere | |
| aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod | |
| ab homine effici non posset, esse aliquid homine me- | |
| lius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mun- | 5 |
| di comparabas, et cum totius mundi convenientiam | |
| consensumque adferebas; Zenonisque brevis et acutu- | |
| las conclusiones in eam partem sermonis quam modo | |
| dixi differemus; eodemque tempore illa omnia quae | |
| a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore | 10 |
| ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur; | |
| omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum | |
| docere velles deos esse, quare et mundus universus et | |
| sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in | |
| idem tempus reservabo. A te autem idem illud etiam | 19.1 |
| atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persua- | |
| deas deos esse.' |