| Tum Balbus: 'Equidem attulisse rationes mihi vi- | 3.19.4 |
| deor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus | 5 |
| esse videare et ego me ad respondendum compararim, | |
| repente avertas orationem nec des respondendi locum. | |
| itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divina- | |
| tione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem stric- | |
| tim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea | 10 |
| quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare | |
| si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac | |
| disputatione quod quaeritur.' | |
| 'Optime' inquit Cotta. 'Itaque quoniam quattuor in | 20.1 |
| partes totam quaestionem divisisti de primaque dixi- | |
| mus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur | |
| fuisse, ut, cum ostendere velles quales di essent, osten- | |
| deres nullos esse. A consuetudine oculorum animum | 5 |
| abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil | |
| praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset | |
| deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo | |
| possemus eum animantem cogitare vel potius ut ce- | |
| tera oculis sic animo hoc cernere. Sed cum mundo | 21.1 |
| negas quicquam esse melius, quid dicis melius? si pul- | |
| chrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id | |
| quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo | |
| sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod | 5 |
| difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis | |
| sevoco eo minus id quod tu vis possum mente com- | |
| prendere. "Nihil est mundo melius in rerum natura." | |
| Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in | |
| urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut, | 10 |
| quoniam non sit, num idcirco existimas formicam ante- | |
| ponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe | |
| sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed | |
| etiam mens ratio memoria? videre oportet Balbe quid | |
| tibi concedatur, non te ipsum quod velis sumere. Istum | 22.1 |
| enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi | |
| videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita | |
| concludit: "Quod ratione utitur id melius est quam id | |
| quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; | 5 |
| ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam effi- | 23.1 |
| cies ut mundus optime librum legere videatur; Zeno- | |
| nis enim vestigiis hoc modo rationem poteris conclu- | |
| dere: "quod litteratum est id est melius quam quod non | |
| est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus | 5 |
| igitur est mundus"—isto modo etiam disertus et qui- | |
| dem mathematicus musicus, omni denique doctrina | |
| eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri | |
| sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia | |
| posset effingere: concedam non modo animantem et | 10 |
| sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubi- | |
| cinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo | |
| procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum | |
| quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem | |
| quidem esse. non est igitur mundus deus; et tamen | 15 |
| nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil | |
| salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque con- | |
| stantius. |