Quod si mundus universus non est deus, ne stellae 3.23.19
quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero re- 20
ponebas. quarum te cursus aequabiles aeternique de-
lectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili
incredibilique constantia. sed non omnia Balbe quae 24.1
cursus certos et constantis habent ea deo potius tri-
buenda sunt quam naturae. quid Chalcidico Euripo in
motu identidem reciprocando putas fieri posse con-
stantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis 5
in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici
eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus
sine deo fieri nonne possunt? vide quaeso, si omnis
motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum 10
conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres
et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum rever-
sione et motu quid potest esse constantius. sed om-
nium talium rerum ratio reddenda est; quod vos cum 25.1
facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad
deum.
  Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine
dubio versutus et callidus (versutos eos appello quo- 5
rum celeriter mens versatur, callidos autem quorum
tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is
igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non
possit, qui id efficit melior est homine; homo autem
haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui po- 10
tuit igitur is praestat homini; homini autem praestare
quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in
eodem quo illa Zenonis errore versantur. quid enim 26.1
sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et
rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non
sint, negat esse in omni natura quicquam homine
melius; id autem putare quemquam hominem, nihil 5
homine esse melius, summae adrogantiae censet esse.
Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at
illud non modo non adrogantis sed potius prudentis,
intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem
Orionem et Caniculam non habere. Et "Si domus 10
pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedifi-
catam esse non muribus; sic igitur mundum deorum
domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem,
si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a
natura conformatum putarem. At enim quaerit apud 27.1
Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si
nullus fuerit in mundo. Et ego quaero unde orationem
unde numeros unde cantus; nisi vero loqui solem cum
luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmo- 5
niam canere mundum ut Pythagoras existimat. Natu-
rae ista sunt Balbe, naturae non artificiose ambu-
lantis ut ait Zeno, quod quidem quale sit iam videbi-
mus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutati-
onibus suis. Itaque illa mihi placebat oratio de con- 28.1
venientia consensuque naturae, quam quasi cognatione
continuatam conspirare dicebas, illud non probabam,
quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino
spiritu contineretur. illa vero cohaeret et permanet 5
naturae viribus non deorum, estque in ea iste quasi
consensus, quam συνπάθειαν Graeci vocant; sed ea
quo sua sponte maior est eo minus divina ratione fieri
existimanda est.