| Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad | 3.29.1 |
| modum dissolvitis: si nullum corpus inmortale sit, | |
| nullum esse corpus sempiternum: corpus autem in- | |
| mortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod | |
| dirimi distrahive non possit; cumque omne animal | 5 |
| patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod | |
| effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi | |
| ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal | |
| tale est inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne | |
| animal secari ac dividi potest, nullum est eorum in- | 10 |
| dividuum nullum aeternum; atqui omne animal ad | |
| accipiendam vim externam et ferundam paratum est; | |
| mortale igitur omne animal et dissolubile et dividuum | |
| sit necesse est. Ut enim, si omnis cera commutabilis | 30.1 |
| esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, | |
| item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis | |
| esset, natura argenti et aeris—similiter igitur, si omnia | |
| quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, | 5 |
| nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia | |
| autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis | |
| videtur; omne igitur corpus mutabile est. at si esset | |
| corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; | |
| ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim | 10 |
| omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra | |
| est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte | |
| eorum. horum autem nihil est quin intereat; nam et | 31.1 |
| terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut | |
| facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni | |
| pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime | |
| et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt | 5 |
| cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra | |
| in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere | |
| aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod | |
| si <ita est, ut> ea intereant e quibus constet omne | |
| animal, nullum est animal sempiternum. Et ut haec | 32.1 |
| omittamus, tamen animal nullum inveniri potest quod | |
| neque natum umquam sit et semper sit futurum. omne | |
| enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et | |
| frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iu- | 5 |
| cunda accipere non accipere contraria; si igitur volup- | |
| tatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem | |
| dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse | |
| est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. | |
| Praeterea, si quid est quod nec voluptatem sentiat nec | 33.1 |
| dolorem, id animal esse non potest; sin autem quod | |
| animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat | |
| non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nul- | |
| lum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum po- | 5 |
| test esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio | |
| naturalis. adpetuntur autem quae secundum naturam | |
| sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit | |
| quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit | |
| id contra naturam est, et quod est contra naturam id | 10 |
| habet vim interemendi. omne ergo animal intereat | |
| necesse est. Innumerabilia sunt ex quibus effici cogi- | 34.1 |
| que possit nihil esse quod sensum habeat quin id | |
| intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut | |
| calor <ut> voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata | |
| sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; | 5 |
| nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut sim- | |
| plex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea | |
| vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi | |
| quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, qua- | |
| rum suum quaeque locum habeat quo naturae vi | 10 |
| feratur, alia infimum alia summum alia medium. | |
| haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper | |
| autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum | |
| quaeque locum natura rapiatur. nullum igitur animal | |
| est sempiternum. | 15 |