Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre
|
3.35.1
|
Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non om-
|
|
nes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret
|
|
quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dici-
|
|
tis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum
|
5
|
calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum
|
|
id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intel-
|
|
lego quo modo calore extincto corpora intereant, non
|
|
intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum
|
|
intereant etiam nimio calore. quam ob rem id quidem
|
36.1
|
commune est de calido; verum tamen videamus exitum.
|
|
ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in na-
|
|
tura atque mundo praeter ignem: qui magis quam
|
|
praeter animam, unde animantium quoque constet ani-
|
5
|
mus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc
|
|
quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi
|
|
ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse ani-
|
|
mum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod
|
|
si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente
|
10
|
natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris,
|
|
efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu."
|
|
Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod
|
|
sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem
|
|
et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem
|
15
|
etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem effi-
|
|
cere possitis aeternum. Quid enim, non eisdem vobis
|
37.1
|
placet omnem ignem pastus indigere nec permanere
|
|
ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam re-
|
|
liqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque
|
|
causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius
|
5
|
progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius
|
|
discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem
|
|
concludatur illud: quod interire possit id aeternum
|
|
non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi
|
|
alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.
|
10
|