| Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla | 3.38.1 |
| virtute praeditum? Quid enim, prudentiamne deo tri- | |
| buemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et | |
| malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil | |
| est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bono- | 5 |
| rum et malorum, quid autem ratione quid intellegen- | |
| tia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura ad- | |
| sequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam | |
| iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad | |
| deos; hominum enim societas et communitas, ut vos | 10 |
| dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem con- | |
| stat ex praetermittendis voluptatibus corporis: cui si | |
| locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis | |
| deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in | |
| periculo: quorum deum nihil attingit. Nec ratione igi- | 39.1 |
| tur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere | |
| qui possumus? | |
| Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despi- | |
| cere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis. | 5 |
| sunt enim illa imperitorum: piscem Syri venerantur, | |
| omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt; | |
| iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos, | |
| Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae | |
| fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia— | 10 |
| Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum | |
| aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios | |
| cives in caelum receptos putant. Haec igitur indocti; | 40.1 |
| quid vos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt | |
| enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. hoc credo | |
| illud esse "sublime candens, quem invocant omnes | |
| Iovem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta | 5 |
| autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi | |
| videntur; singulas enim stellas numeras deos eosque | |
| aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam | |
| ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo | |
| ut Aram ut Coronam. Sed ut haec concedantur, re- | 41.1 |
| liqua qui tandem non modo concedi sed omnino in- | |
| tellegi possunt? Cum fruges Cererem vinum Liberum | |
| dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, | |
| sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo | 5 |
| vescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus | |
| pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad | |
| modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego | |
| discam libenter; quo modo nunc quidem est, non video | |
| quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" | 10 |
| fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex | |
| illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud in- | |
| feros conveniri facit ab Ulixe sicut ceteros qui exces- | |
| serant vita. |