Quamquam quem potissimum Herculem colamus
|
3.42.1
|
scire sane velim; pluris enim tradunt nobis i qui inte-
|
|
riores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum
|
|
Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves
|
|
quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus:
|
5
|
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concerta-
|
|
visse cum Apolline de tripode accepimus. alter tradi-
|
|
tur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras
|
|
conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias
|
|
adferunt †cui. quartus Iovis est <et> Asteriae Latonae
|
10
|
sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem
|
|
filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus
|
|
hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppi-
|
|
ter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam acce-
|
|
pimus.
|
15
|
Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, do-
|
43.1
|
cebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus
|
|
iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas
|
|
Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiun-
|
|
cula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si
|
5
|
enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic
|
|
roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si
|
|
Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt;
|
|
ne Nymphae [deae] quidem igitur. at earum templa
|
|
sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo
|
10
|
di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem
|
|
et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater
|
|
eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur,
|
|
Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum
|
|
Cerberus di putandi. at id quidem repudiandum; ne
|
44.1
|
Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?"
|
|
Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim
|
|
philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de
|
|
dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid
|
5
|
enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num
|
|
de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo ma-
|
|
xime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem
|
|
quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod
|
|
si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether
|
10
|
et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis
|
|
antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor
|
|
Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria
|
|
Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides
|
|
Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut
|
15
|
igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tol-
|
|
lenda." Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros
|
45.1
|
deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore
|
|
Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque
|
|
illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt
|
|
habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui
|
5
|
olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui
|
|
Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum
|
|
numero? quid quorum matres? opinor etiam magis;
|
|
ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item
|
|
iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. ita-
|
10
|
que Achillem Astypalenses insulani sanctissume co-
|
|
lunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa
|
|
matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis ante-
|
|
ponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur,
|
|
quo modo illi sunt? vide igitur ne virtutibus hominum
|
46.1
|
isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu
|
|
quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes,
|
|
si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae ma-
|
|
tre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea
|
5
|
est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia.
|
|
sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae
|
|
sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego
|
|
interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, specula-
|
|
trices credo et vindices facinorum et sceleris. Quod si
|
47.1
|
tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque
|
|
dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ar-
|
|
deati rem divinam facere solemus; quae quia partus
|
|
matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est.
|
5
|
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te,
|
|
Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Mo-
|
|
neta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possu-
|
|
mus fingere. quod si veri simile non est, ne illud
|
|
quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si
|
10
|
di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem
|
|
in genere Serapim Isimque numeremus? quod si fa-
|
|
cimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igi-
|
|
tur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces,
|
|
canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum
|
15
|
numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque
|
|
unde haec nata sunt reiciemus. Quid deinde, Ino dea
|
48.1
|
ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dice-
|
|
tur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et
|
|
Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deo-
|
|
rum numero non habebuntur? quamquam Circen quo-
|
5
|
que coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc
|
|
deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus
|
|
<dis> avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia pro-
|
|
creata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud
|
|
Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litte-
|
10
|
ris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino;
|
|
haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. An Am-
|
49.1
|
phiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem pu-
|
|
blicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmorta-
|
|
lium excepti lege censoria, negabant immortalis esse
|
|
ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i
|
5
|
di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vi-
|
|
dimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut
|
|
de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pug-
|
|
nantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si pro-
|
|
babile non est, ne illa quidem superiora unde haec
|
10
|
manant probanda sunt. Atque in plerisque civitatibus
|
50.1
|
intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius
|
|
rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
|
|
virorum fortium memoriam honore deorum immorta-
|
|
lium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erec-
|
5
|
theus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt,
|
|
itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Λεω-
|
|
κόριον nominatur. Alabandenses quidem sanctius Ala-
|
|
bandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam
|
|
quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane
|
10
|
Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alaban-
|
|
dum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo"
|
|
inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa
|
51.1
|
autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam
|
|
longe serpant non vides: solem deum esse lunamque,
|
|
quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam pu-
|
|
tant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceterae-
|
5
|
que errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam
|
|
inerrantes. cur autem arqui species non in deorum nu-
|
|
mero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem,
|
|
quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur
|
|
esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nu-
|
10
|
bibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam mo-
|
|
do coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse
|
|
dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae
|
|
certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus
|
|
consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae tur-
|
15
|
bines dei putandi; nostri quidem duces mare ingre-
|
|
dientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt. Iam
|
52.1
|
si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa
|
|
dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin
|
|
terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo
|
|
et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso
|
5
|
ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tibe-
|
|
rinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquo-
|
|
rum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in in-
|
|
mensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa
|
|
infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo ho-
|
10
|
rum probandum est.
|
|