Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui
|
3.53.1
|
hos deos ex hominum genere in caelum translatos
|
|
non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes
|
|
sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant
|
|
i qui theologi nominantur, ex quibus primum et se-
|
5
|
cundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex
|
|
quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, al-
|
|
terum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur,
|
|
quam principem et inventricem belli ferunt, tertium
|
|
Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepul-
|
10
|
crum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios mul-
|
|
tis modis nominantur: primi tres, qui appellantur
|
|
Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proser-
|
|
pina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi
|
|
Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicun-
|
15
|
tur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii,
|
|
qui Pelope natus fuit. Iam Musae primae quattuor
|
54.1
|
[natae] Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche
|
|
Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae
|
|
novem, tertiae [Iove tertio] Piero natae et Antiopa,
|
|
quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem
|
5
|
nominibus et eodem numero quo proxumae superiores.
|
|
Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse di-
|
|
cas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur.
|
|
unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione,
|
|
tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii vo-
|
10
|
lunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is
|
|
quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse di-
|
|
citur, <pater> Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quin-
|
|
tus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse.
|
|
Volcani item complures: primus Caelo natus, ex quo
|
55.1
|
et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas an-
|
|
tiqui historici esse voluerunt, secundus [in] Nilo natus
|
|
Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Ae-
|
|
gypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni
|
5
|
fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus,
|
|
qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae no-
|
|
minabantur. Mercurius unus Caelo patre Die matre
|
56.1
|
natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod
|
|
aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et
|
|
Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Tro-
|
|
phonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et
|
5
|
Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem
|
|
Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt
|
|
Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque
|
|
causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges
|
|
et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant,
|
10
|
eodemque nomine anni primus mensis apud eos voca-
|
|
tur. Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades
|
57.1
|
colunt, qui specillum invenisse primusque volnus di-
|
|
citur obligavisse, secundus secundi Mercuri frater: is
|
|
fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; ter-
|
|
tius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi
|
5
|
dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Ar-
|
|
cadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus
|
|
ostenditur. Apollinum antiquissimus is quem paulo
|
|
antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum,
|
|
alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa
|
10
|
insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius
|
|
Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Del-
|
|
phos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Ar-
|
|
cades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt
|
|
accepisse. Dianae item plures, prima Iovis et Proser-
|
58.1
|
pinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, se-
|
|
cunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepi-
|
|
mus; tertiae pater Upis traditur Glauce mater: eam
|
|
saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Diony-
|
5
|
sos multos habemus, primum Iove et Proserpina na-
|
|
tum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse,
|
|
tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse
|
|
dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et
|
|
Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum
|
10
|
Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae
|
|
putantur. Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli
|
59.1
|
delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et
|
|
Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, ter-
|
|
tia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea
|
|
et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque
|
5
|
concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse
|
|
proditum est. Minerva prima quam Apollinis matrem
|
|
supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saie-
|
|
tae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra di-
|
|
ximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam
|
10
|
Arcades Κορίαν nominant et quadrigarum inventricem
|
|
ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur intere-
|
|
misse virginitatem suam violare conantem, cui pinna-
|
|
rum talaria adfigunt. Cupido primus Mercurio et Diana
|
60.1
|
prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere se-
|
|
cunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere
|
|
tertia. Atque haec quidem <et alia> eius modi ex ve-
|
|
tere Graeciae fama collecta sunt. quibus intellegis re-
|
5
|
sistendum esse, ne perturbentur religiones; vestri au-
|
|
tem non modo haec non refellunt verum etiam con-
|
|
firmant interpretando quorsum quidque pertineat.
|
|