Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur.
|
3.60.9
|
Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec
|
61.1
|
refellenda? Nam mentem fidem spem virtutem hono-
|
|
rem victoriam salutem concordiam ceteraque huius
|
|
modi rerum vim habere videmus non deorum. aut
|
|
enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut
|
5
|
fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt,
|
|
ut honos ut salus ut victoria; quarum rerum utilitatem
|
|
video, video etiam consecrata simulacra; quare au-
|
|
tem in is vis deorum insit tum intellegam cum cogno-
|
|
vero. quo in genere vel maxime est fortuna numeran-
|
10
|
da, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget,
|
|
quae digna certe non sunt deo.
|
|
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum
|
62.1
|
et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinc-
|
|
tum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eius-
|
|
dem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo
|
|
non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in
|
5
|
enodandis autem nominibus quod miserandum sit la-
|
|
boratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia
|
|
magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur,
|
|
Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam
|
|
periculosa consuetudo. in multis enim nominibus hae-
|
10
|
rebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam,
|
|
quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum
|
|
erit nomen quod non possis una littera explicare unde
|
|
ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus
|
|
es quam ipse Neptunus. Magnam molestiam suscepit
|
63.1
|
et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes
|
|
deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum red-
|
|
dere rationem, vocabulorum cur quidque ita appella-
|
|
tum sit causas explicare. quod cum facitis illud pro-
|
5
|
fecto confitemini, longe aliter se rem habere atque ho-
|
|
minum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum
|
|
naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit,
|
|
ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribuere-
|
|
tur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fa-
|
10
|
num in Palatio et <Orbonae ad> aedem Larum et aram
|
|
Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus. Om-
|
64.1
|
nis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum
|
|
de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis
|
|
inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non
|
|
habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis
|
5
|
animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem
|
|
de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut
|
|
terrae non modo comprehendere animo sed ne sus-
|
|
picione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi
|
|
quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii
|
10
|
discere possim, qualis tu eos esse vis * * .
|
|
* videamus ea quae secuntur, primum deorum<ne> pru-
|
65.1
|
dentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus
|
|
humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo;
|
|
de quibus si vobis videtur accuratius disserendum
|
|
puto.'
|
5
|