| 'Mihi vero' inquit Velleius 'valde videtur; nam et | 3.65.6 |
| maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer ad- | |
| sentior.' | |
| Tum Balbus 'Interpellare te' inquit 'Cotta nolo, sed | |
| sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. | 10 |
| sed * * ' | |
| * * * | |
| Lactant. Div. Inst. 2.8.10 | |
| Primum igitur non est probabile eam materiam re- | 65(fr1).13 |
| rum unde omnia orta sunt esse divina providentia | |
| effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam | 15 |
| suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non | |
| ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fic- | |
| torque item cera, sic isti providentiae divinae mate- | |
| riam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed | |
| quam haberet paratam. quod si materia non est a deo | 20 |
| facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo fac- | |
| tus est. | |
| Diom. GL 1.313K | |
| homines omnibus bestiis antecedunt | 65(fr2).23 |
| "nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. | 65.24 |
| nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, | 25 |
| ni ob rem": | |
| parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pes- | 66.1 |
| tem machinari? illud vero quam callida ratione: | |
| "qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit", | |
| qui est versus omnium seminator malorum. | |
| "ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, | 5 |
| quibus ego iram omnem recludam atque illi per- | |
| niciem dabo, | |
| mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi." | |
| hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio | |
| homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; | 10 |
| videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti? | 67.1 |
| Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, | |
| "postquam pater | |
| adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, | |
| puerum interea obtruncat membraque articulatim | 5 |
| dividit | |
| perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia | |
| ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, | |
| ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret | |
| sequi, | 10 |
| sibi salutem ut familiari pareret parricidio". | |
| huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit. Quid ille | 68.1 |
| funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et | |
| illuc cogitatione rationem: | |
| "maior mihi moles, maius miscendumst malum, | |
| qui illius acerbum cor contundam et conprimam". | 5 |
| Nec tamen ille ipse est praetereundus, | |
| "qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum", | |
| de quo recte et verissume loquitur Atreus: | |
| "quod re in summa summum esse arbitror | |
| periclum, matres coinquinari regias, | 10 |
| contaminari stirpem, admisceri genus". | |
| at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quae- | |
| reret: | |
| "addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum | |
| pater | 15 |
| prodigium misit, regni stabilimen mei, | |
| agnum inter pecudes aurea clarum coma | |
| quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, | |
| [a] qua in re adiutricem coniugem cepit sibi". | |
| videturne summa inprobitate usus non sine summa | 69.1 |
| esse ratione? Nec vero scaena solum referta est his | |
| sceleribus sed multo vita communis paene maioribus. | |
| sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia | |
| campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione | 5 |
| recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis | |
| et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius | |
| fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam | |
| esse rationem quam tanta cum pernicie datam. ut vi- | |
| num aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, me- | 10 |
| lius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis | |
| in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius | |
| fuerit humano generi motum istum celerem cogitatio- | |
| nis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quo- | |
| niam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, | 15 |
| non dari omnino quam tam munifice et tam large dari. | |
| Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco con- | 70.1 |
| suluit hominibus quod is est largita rationem, is solis | |
| consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si | |
| modo ulli sint esse perpaucos. non placet autem pau- | |
| cis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo | 5 |
| ut nemini consultum sit. |