| Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non op- | 3.70.7 |
| tume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum be- | |
| neficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos | |
| male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus | 10 |
| nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in | |
| collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere | |
| Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinc- | |
| tam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio | |
| vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potue- | 15 |
| rant. multi enim et cum obesse vellent profuerunt et | |
| cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur | |
| ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui | |
| accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit. | |
| Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut susci- | 71.1 |
| pitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogi- | |
| tatione di est ratione perficitur; nam omnis opinio ratio | |
| est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa | |
| est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si | 5 |
| modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam | |
| a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio | |
| est homini beneficio deorum data; quid enim potius | |
| hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniusti- | |
| tiae autem intemperantiae timiditatis quae semina es- | 10 |
| sent si is vitiis ratio non subesset? | |
| Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, | |
| heroicae personae inita subductaque ratione nefaria | |
| scelera meditantes. quid levitates comicae parumne | 72.1 |
| semper in ratione versantur? parumne subtiliter dispu- | |
| tat ille in Eunucho: | |
| "quid igitur faciam?" | |
| "exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret". | 5 |
| ille vero in Synephebis Academicorum more contra | |
| communem opinionem non dubitat pugnare ratione, | |
| qui "in amore summo summaque inopia suave" esse | |
| dicit | |
| "parentem habere avarum inlepidum in liberos | 10 |
| difficilem, qui te nec amet nec studeat tui", | |
| atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: | 73.1 |
| "aut tu illum fructu fallas aut per litteras | |
| avertas aliquod nomen aut per servolum | |
| percutias pavidum; postremo a parco patre | |
| quod sumas, quanto dissipes libentius"; | 5 |
| idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse | |
| amanti filio disputat: | |
| "quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam | |
| nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar | |
| scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias | 10 |
| praestrigias praestrinxit commoditas patris". | |
| quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae | |
| praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o | |
| praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere: | |
| "cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde con- | 15 |
| silia omnia". | |
| Sed exeamus e theatro, veniamus in forum. sessum | 74.1 |
| it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incen- | |
| derit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splen- | |
| didus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confes- | |
| sus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quo- | 5 |
| que L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum | |
| imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce | |
| alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugur- | |
| thinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob | |
| rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Pe- | 10 |
| ducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus, | |
| testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa | |
| actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", | |
| inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio | |
| fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut con- | 15 |
| ducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium pu- | |
| blicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum | |
| malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod | |
| C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum | |
| idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simu- | 20 |
| latum aliud actum. Hanc igitur tantam a dis inmor- | 75.1 |
| talibus arbitramur malorum sementim esse factam? | |
| si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam de- | |
| derunt; est enim malitia versuta et fallax ratio no- | |
| cendi; idem etiam di fraudem dederunt facinus cete- | 5 |
| raque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici | |
| potest. Utinam igitur, ut illa anus optat | |
| "ne in nemore Pelio securibus | |
| caesae accidissent abiegnae ad terram trabes" | |
| sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua | 10 |
| perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male | |
| utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe | |
| utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad | |
| fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse | |
| videatur. | 15 |