| Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam | 3.76.1 |
| non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, guber- | |
| nator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homun- | |
| culi, sed tamen ridiculi: "quis enim te adhibuisset" dixe- | |
| rit quispiam "si ista non essent". contra deum licet | 5 |
| disputare liberius: "in hominum vitiis ais esse culpam: | |
| eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpam- | |
| que excluderet". Ubi igitur locus fuit errori deorum? | |
| nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua | |
| possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in cur- | 10 |
| rum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus | |
| cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a | |
| Neptuno patre habuisset potestatem: poetarum ista | 77.1 |
| sunt, nos autem philosophi esse volumus, rerum auc- | |
| tores non fabularum. atque hi tamen ipsi di poetici, | |
| si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in bene- | |
| ficio putarentur. Et si verum est quod Aristo Chius | 5 |
| dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui | |
| bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos | |
| ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire)—pror- | |
| sus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod per- | |
| verse philosophorum disputationem interpretarentur, | 10 |
| tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent | |
| nocere; sic, si homines rationem bono consilio a dis | 78.1 |
| immortalibus datam in fraudem malitiamque conver- | |
| tunt, non dari illam quam dari humano generi melius | |
| fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit | |
| vinum sumere, meracius sumpturum statimque peri- | 5 |
| turum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia | |
| reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea | |
| perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam | |
| nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim | |
| ignoro quanti eius nomen putetis. | 10 |