Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si
|
3.79.1
|
stultitia consensu omnium philosophorum maius est
|
|
malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex
|
|
altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adse-
|
|
quitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos op-
|
5
|
tume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil
|
|
interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic
|
|
non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an
|
|
nemo esse possit.
|
|
Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Te-
|
10
|
lamo autem uno versu totum locum conficit cur di
|
|
homines neglegant:
|
|
"nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod
|
|
nunc abest".
|
|
debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem
|
15
|
hominum generi consulebant; sin id minus, bonis qui-
|
80.1
|
dem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones
|
|
fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus op-
|
|
pressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur
|
|
Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sus-
|
5
|
tulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est
|
|
praebitum, cur Africanum domestici parietes non texe-
|
|
runt? Sed haec vetera et alia permulta; propiora
|
|
videamus. cur avunculus meus vir innocentissumus
|
|
idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur
|
10
|
sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur
|
|
temperantiae prudentiaeque specimen ante simula-
|
|
crum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola tru-
|
|
cidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna
|
|
interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q.
|
15
|
Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit
|
|
iubere? Dies deficiat si velim numerare quibus bonis
|
81.1
|
male evenerit, nec minus si commemorem quibus im-
|
|
probis optime. Cur enim Marius tam feliciter septi-
|
|
mum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium
|
|
crudelissimus tam diu Cinna regnavit? "At dedit poe-
|
5
|
nas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos
|
|
viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare.
|
|
Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo impor-
|
|
tunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum ve-
|
|
neno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poe-
|
10
|
nas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dio-
|
|
nysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissu-
|
|
mae civitatis; quam multos ante hunc in ipso Graeciae
|
82.1
|
flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas
|
|
sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et
|
|
praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possu-
|
|
mus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones
|
5
|
necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno
|
|
excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tor-
|
|
mentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti
|
|
inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur
|
|
deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse
|
10
|
sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat
|
83.1
|
Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur,
|
|
contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna
|
|
tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fa-
|
|
num Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syra-
|
5
|
cusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret,
|
|
ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmor-
|
|
talibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus
|
|
cum bene planeque percepisset, in eadem sententia
|
|
perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem ap-
|
10
|
pulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei
|
|
detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat
|
|
e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in
|
|
eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum ami-
|
|
culum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit,
|
15
|
cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque
|
|
Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque
|
|
enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus
|
|
fanis pater imberbis esset. iam mensas argenteas de
|
84.1
|
omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more
|
|
veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum",
|
|
uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas
|
|
aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum por-
|
5
|
rectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tolle-
|
|
bat eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim
|
|
stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigenti-
|
|
bus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec
|
|
quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per
|
10
|
praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut
|
|
quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in
|
|
suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in
|
|
deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec
|
|
Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius
|
15
|
misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, at-
|
|
que in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum in-
|
|
latus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus
|
|
erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis
|
|
loco filio tradidit. Invita in hoc loco versatur oratio,
|
85.1
|
videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte vi-
|
|
deretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ra-
|
|
tione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sub-
|
|
lata iacent omnia. ut enim nec domus nec res publica
|
5
|
ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si
|
|
in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia
|
|
peccatis, sic mundi divina in homines moderatio pro-
|
|
fecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum
|
|
et malorum.
|
10
|