| "At enim minora di neglegunt, neque agellos sin- | 3.86.1 |
| gulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut | |
| grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; | |
| ne in regnis quidem reges omnia minima curant": sic | |
| enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano | 5 |
| P. Rutili sim questus non de amissa salute. Atque hoc | |
| quidem omnes mortales sic habent, externas commo- | |
| ditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et | |
| fructuum, omnem denique commoditatem prosperita- | |
| temque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo | 10 |
| umquam acceptam deo rettulit. nimirum recte; propter | 87.1 |
| virtutem enim iure laudamur et in virtute recte glo- | |
| riamur; quod non contingeret, si id donum a deo non | |
| a nobis haberemus. at vero aut honoribus aucti aut | |
| re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus for- | 5 |
| tuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, | |
| tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. num | |
| quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam? | |
| at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovem- | |
| que optimum et maximum ob eas res appellant, non | 10 |
| quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed | |
| quod salvos incolumis opulentos copiosos; neque Her- | 88.1 |
| culi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens | |
| factus esset—quamquam Pythagoras, cum in geome- | |
| tria quiddam novi invenisset, Musis bovem immola- | |
| visse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille | 5 |
| ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne | |
| aram sanguine aspergeret. ad rem autem ut redeam, | |
| iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo | |
| petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. quam- | |
| vis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus, | 10 |
| tamen haec in nobis ipsis sita videmus; spei salutis | |
| opis victoriae facultas a dis expetenda est. |