Inproborum igitur prosperitates secundaeque res re-
|
3.88.13
|
darguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum
|
|
ac potestatem. "At non numquam bonos exitus habent
|
89.1
|
boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla
|
|
ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothra-
|
|
cam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam
|
|
amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne
|
5
|
animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim
|
|
tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint",
|
|
"ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui nau-
|
|
fragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum
|
|
ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et per-
|
10
|
territi dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum
|
|
in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem
|
|
cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam
|
|
in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se
|
|
habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis
|
15
|
sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.
|
|
"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges
|
90.1
|
quidem". Quid est simile; reges enim si scientes prae-
|
|
termittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio qui-
|
|
dem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis,
|
|
cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis
|
5
|
morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae
|
|
a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem
|
|
deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi le-
|
|
gis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut
|
|
avus deliquisset?
|
10
|
"quinam Tantalidarum internecioni modus
|
|
paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
|
|
poenis luendis dabitur satias supplici?"
|
|
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis de-
|
91.1
|
derint auctoritatem non facile dixerim; portenta enim
|
|
ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hip-
|
|
ponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu
|
|
volneratus a deo immissum dolorem non conceptum
|
5
|
a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut
|
|
cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum
|
|
culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum
|
|
aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab
|
|
Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disci-
|
10
|
plinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae
|
|
quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Co-
|
|
rinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos
|
|
orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem
|
|
omnino irasci posse negatis, deus. At subvenire certe
|
92.1
|
potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim
|
|
ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non
|
|
possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum
|
|
membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate mo-
|
5
|
veantur, sic numine deorum omnia fingi moveri muta-
|
|
rique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter
|
|
sed physica constantique ratione; materiam enim re-
|
|
rum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem
|
|
et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis
|
10
|
subito fingi convertique possit, eius autem universae
|
|
fictricem et moderatricem divinam esse providentiam;
|
|
haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quic-
|
|
quid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit
|
|
res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.
|
15
|
"Non curat singulos homines." Non mirum: ne civitates
|
93.1
|
quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod
|
|
si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea
|
|
genus humanum esse contemptum?
|
|