| Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, | 3.93.5 |
| idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac | |
| dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de | |
| somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota | |
| suscipi dicitis oportere? Nempe singuli vovent, audit | |
| igitur mens divina etiam de singulis; videtis ergo non | 10 |
| esse eam tam occupatam quam putabatis. Fac esse | |
| distentam, caelum versantem terram tuentem maria | |
| moderantem: cur tam multos deos nihil agere et ces- | |
| sare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos | |
| deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati | 15 |
| sunt? | |
| Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut | |
| eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura | |
| et quam difficiles explicatus haberet.' | |
| Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius autem 'Ve- | 94.1 |
| hementius' inquit 'Cotta tu quidem invectus es in eam | |
| Stoicorum rationem quae de providentia deorum ab | |
| illis sanctissume et prudentissume constituta est. sed | |
| quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem ut | 5 |
| contra ista dicamus. est enim mihi tecum pro aris et | |
| focis certamen et pro deorum templis atque delubris | |
| proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse | |
| dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moe- | |
| nibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare | 10 |
| potero, nefas iudico.' | |
| Tum Cotta: 'Ego vero et opto redargui me Balbe, | 95.1 |
| et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et | |
| facile me a te vinci posse certo scio.' | |
| 'Quippe' inquit Velleius 'qui etiam somnia putet ad | |
| nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt | 5 |
| quam est Stoicorum de natura deorum oratio.' |