| Oleum et omphacium est. fit duobus generi- | 12.130.1 |
| bus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba ex- | |
| pressa, deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo | |
| matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc | |
| viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea. | 5 |
| cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in | 131.1 |
| prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum | |
| corpus sole coquitur—nocturni rores caventur in fictili | |
| conditae—; melligo colligitur subinde et Cyprio aere ser- | |
| vatur. optima quae rufa acriorque et aridior. pretium | 5 |
| omphacio in libras 𐆖 VI. fit et alio modo, cum in mortariis | |
| uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in | |
| pastillos. |