| Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem | 12.124.1 |
| gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae mon- | |
| tem. arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacri- | |
| mae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis, | |
| suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati | 5 |
| vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. styrax laudatur | 125.1 |
| post supra dicta ex Pisidia [Side], Cypro, Cilicia, Creta, mi- | |
| nime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. | |
| colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter | |
| lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur | 5 |
| cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris. | |
| omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo 𐆖 XVII. | |
| exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus. | 126.1 |
| dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula, | |
| quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. | |
| quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudi- | |
| nem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulte- | 5 |
| ratur faba aut sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore | |
| serpentes. permutatur in libras 𐆖 V. medicinae | 127.1 |
| hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem | |
| et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in | |
| Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, | |
| foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla | 5 |
| magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine | |
| muscariis dependente ut ferulae. excipitur sucus inciso | |
| caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius co- | |
| acti; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pre- | |
| tium optimo in libras 𐆖 II. ab hac ferula differt quae | 128.1 |
| vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani | |
| divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine | |
| silis speciem habet, medicinae tantum utile. dat et | 129.1 |
| malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi | |
| folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eius- | |
| dem Aegypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus | |
| ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans | 5 |
| scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candi- | |
| dum. celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo | |
| similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subferve- | |
| facti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est, | |
| a denaris singulis ad 𐆖 CCC pervenire libras, folium autem | 10 |
| ipsum in libras 𐆖 LX. |