| Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, | 12.109.1 |
| semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo | |
| premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in | |
| libras 𐆖 V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secun- | |
| dum Ascalone Iudaeae, tertium <in> Cypro insula. odoris sua- | 5 |
| vitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in Italia | |
| ligustrum vocetur. in eodem tractu aspalathos nasci- | 110.1 |
| tur, spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae. | |
| radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice | |
| curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalat<h>i suavita- | |
| tem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem | 5 |
| quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum. | |
| probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et | |
| odore castorei. permutatur in libras 𐆖 V. in Aegypto | 111.1 |
| nascitur et maron, peius quam Lydium, maioribus foliis ac | |
| variis; illa brevia ac minuta et odorata. | |
| Sed omnibus odoribus praefertur balsamum, | |
| uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tan- | 5 |
| tum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non am- | |
| plius, altero pauciorum. ostendere arb<or>um hanc urbi Im- | |
| peratores Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in | |
| triumpho arbores quoque duximus. servit nunc haec ac | 112.1 |
| tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam | |
| nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam | |
| myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis, et in- | |
| plet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa | 5 |
| sustinet, tondetur similiter fruticans ac rastris nitescit pro- | |
| peratque nasci, intra tertium annum fructifera. folium | |
| proximum tuburi, perpetua coma. saeviere in eam Iudaei | 113.1 |
| sicut in vitam quoque suam; contra defendere Romani, et | |
| dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec | |
| umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita sub- | |
| sistit. arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vo- | 114.1 |
| catur e<u>theriston; alterum scabro aspectu, incurvum, fruti- | |
| cosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces, | |
| quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda boni- | |
| tas, novissima eutheristo. semen eius vino proximum gustu, | 115.1 |
| colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius | |
| atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro, | |
| lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur | |
| protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis | 5 |
| manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem | |
| violet. sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant, | 116.1 |
| suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu: lanis parva | |
| colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori | |
| similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque | |
| durescit e tralucido. Alexandro Magno res ibi gerente toto | 117.1 |
| die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero | |
| fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos, | |
| cum et duplo rependebatur argent<o>, nunc etiam singularum | |
| arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus, | 5 |
| postea deputatur. et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC | 118.1 |
| HS amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum de- | |
| victae <Iudaeae> annum; xylobalsamum vocatur et coquitur | |
| in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis | |
| etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia | 5 |
| lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. ex | 119.1 |
| hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine | |
| autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu fer- | |
| vensque in ore. adulteratur Petraeo hyperico, quod coar- | |
| guitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia, | 5 |
| sapore piperis. lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac | 120.1 |
| modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi colo- | |
| <ris>, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum | |
| senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante | |
| semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque | 5 |
| maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet | |
| lenis, non subacidus, odore tantum austerus. vitiatur et | 121.1 |
| oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, | |
| galbano, cera Cypria, prout quaeque res fuit, nequissime | |
| autem cummi: quoniam arescit, in manu inversa et in aqua | |
| sidit, quae probatio eius gemina est. debet et sincerum | 122.1 |
| arescere, sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et | |
| gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque | |
| adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum sta- | |
| tim in manu contrahit muscas. praeterea sinceri densatur | 123.1 |
| in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei | |
| modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido | |
| cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste ma- | |
| culas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus | 5 |
| denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis, | |
| veneunt: in tantum expedit augere liquorem. xylobalsamo | |
| pretium in libras 𐆖 VI. |