| Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia | 12.108.1 |
| maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum op- | |
| tinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci, | |
| quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine | |
| cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed | 5 |
| odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissi- | |
| mis, secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque | |
| nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non | |
| suus odor sit. |