| Discessimus a terris oceanum spectantibus ad con- | 12.107.1 |
| vexas in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa | |
| hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nom<e>n | |
| etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam | |
| metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera | 5 |
| eius duo: thra<u>ston masculi turis similitudine, quod maxime | |
| probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appel- | |
| lant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur | |
| quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium | |
| optimo in libras asses XXXX. | 10 |