| Calamus quoque odoratus in Arabia nascens | 12.104.1 |
| communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omn<e>s. a | |
| nostro mari CL stadiis inter Libanum montem aliumque | |
| ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum) in | |
| convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccan- | 5 |
| tur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gig- | |
| nuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis | |
| dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia | |
| tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, | 105.1 |
| sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat, | |
| mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose | |
| potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae ara- | 106.1 |
| neum, quod vocant florem, praestantiore cui numerosius. | |
| reliqua probatio ut niger sit—damnantur albi—, melior, | |
| quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo | |
| pretium in libras singulas 𐆖 I, iunco 𐆖 V. traduntque iun- | 5 |
| cum odoratum et in Campania inveniri. |