| Haec fuere numinum templa, priscoque ritu sim- | 12.3.1 |
| plicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant. | |
| nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos | |
| et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus | |
| suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus, Apollini | 5 |
| laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin | |
| et Silvanos Faunosque et dearum genera silvis ac sua nu- | |
| mina tamquam e caelo attributa credimus. arbores postea | 4.1 |
| blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his re- | |
| creans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique | |
| sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet | |
| earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pis- | 5 |
| ces expetantur, etiam nunc tamen secundae. mille praeter- | 5.1 |
| ea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore | |
| sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus | |
| tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio | |
| excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure | 5 |
| luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et men- | |
| sarum pedes. produnt Alpibus coercitas <u>t tum inexsuper- | |
| abili munimento Gallias hanc primum habuisse causam super- | |
| fundendi se Italiae, quod Helico ex Helvetiis civis earum | |
| fabrilem ob artem Romae commoratus ficum siccam et uvam | 10 |
| oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter | |
| haec vel bello quaesisse venia sit. |