| Amomi uva in usu est <ex> Indica vite labrusca, ut | 12.48.1 |
| alii existimavere, frutice <t>ortuoso, palmi altitudine, carpitur- | |
| que cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus | |
| fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile | |
| nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herba- | 5 |
| ceum peius, pessimumque candidum, quod et vetustate eve- | |
| nit. pretium uvae in libras 𐆖 LX, friato vero amomo 𐆖 | 49.1 |
| XLIIX. nascitur et in Armeniae parte quae vocatur Otene | |
| et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici et cum- | |
| mi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. | |
| est et quae vocatur amomis, minus venosa atque durior ac | 5 |
| minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inma- | |
| turum. |