| Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum | 12.47.1 |
| aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis, | |
| rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice | |
| Gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in | |
| montibus umbrosis bis anno florens. optimum in Ponto, | 5 |
| proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum | |
| folia <a>mittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm | |
| trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba | |
| est cuius folia nihil ab Indico nardo distant. |