| Β Β De folio nardi plura dici par est ut principali in | 12.42.1 |
| unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac | |
| nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypir<o>s, | |
| aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas | |
| <s>e spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. | 5 |
| alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in to- | |
| tum ozaenitidos nomine, virus redolens. adulteratur et | 43.1 |
| pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque | |
| latiore folio et colore languido in candidum vergente, item | |
| sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque | |
| argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum qui- | 5 |
| dem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavi- | |
| tate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium | |
| spicae in libras π C. folii divisere annonam amplitudine. | |
| hadrosphaerum vocatur maioribus pi<l>ulis π XXXX. quod | 44.1 |
| minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur π LX. | |
| laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium | |
| eius π LXXV. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo | |
| colos, si inveteravit, nigriori melior. in nostro orbe proxime | 45.1 |
| laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod | |
| aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali, | |
| geniculato, in purpura<m> albicante, radice obliqua villosaque | |
| et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, | 5 |
| de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae | |
| praeter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur | |
| abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in | |
| charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen | |
| levius. pretium π III. in his probatio una, ne sint fragilia | 46.1 |
| et arida potius quam sicca folia. cum Gallico nardo semper | |
| nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et | |
| similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine | |
| cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis ne- | 5 |
| que amarae neque odoratae. |