| Meti semel anno solebat minore occasione ven- | 12.58.1 |
| dendi; iam quaestus alteram vi<n>demiam adfert. prior atque | |
| naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, | |
| incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissi- | |
| musque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde | 5 |
| prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci | |
| natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circum- | |
| pavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in | |
| arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa | 59.1 |
| certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias | |
| arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexan- | |
| driae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia | |
| officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti | 5 |
| densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud | |
| nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur | 60.1 |
| e<x> aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vin- | |
| demia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc | |
| exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathia- | |
| thum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse, | 5 |
| sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant | |
| gigni, Iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotundi- | 61.1 |
| tate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere | |
| mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne | |
| sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie | |
| te<s>tium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum | 5 |
| h<a>erente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula | |
| haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi | |
| aviditate lentius nasci liceret. Graeci stagonian et atomum | 62.1 |
| tali modo appellant, minorem autem orobian. micas con- | |
| cussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniun- | |
| tur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est XXVIII de- | |
| nariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia | 5 |
| sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus Leonides | |
| dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, sup- | |
| plicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misit | |
| et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum | 63.1 |
| Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. de- | |
| gredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vo- | |
| cant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec | |
| ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam | 5 |
| et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi | |
| non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi pen- | |
| ditur vectigal. caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri | 64.1 |
| litoris in Iudaea oppido, <³⁰XXIIII>³⁰ XXXVII D p., quod divi- | |
| ditur in mansiones camelorum LXV. sunt et quae sacer- | |
| dotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed | |
| praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri | 5 |
| populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi | 65.1 |
| pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, | |
| ut sumptus in singulas camelos 𐆖 DCLXXXVIII ad nostrum | |
| litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. | |
| itaque optimi turis libra 𐆖 VI pretium habet, secundi 𐆖 V, | 5 |
| tertii 𐆖 III. adulteratur apud nos resinae candidae gemma | |
| perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. | |
| probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut sta- | |
| tim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas | |
| frietur. | 10 |