| Nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in | 12.55.1 |
| Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius | |
| penetravere, Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam | |
| petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino ar- | |
| borum earum tradita est facies. Graecorum exempla vari- | 56.1 |
| ant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, pro- | |
| didere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam tere- | |
| binthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice. | |
| Iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem | 5 |
| Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse | |
| caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae | |
| modo emittere, talesque in Carmania apparere et in Aegypto | |
| satas studio Ptolemaeorum regnantium. cortice lauri esse | 57.1 |
| constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit | |
| arbor <S>ardibus, nam et Asiae reges serendi curam habuerunt. | |
| qui mea aetate le<g>ati ex Arabia venerant, omnia incertiora | |
| fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos | 5 |
| commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem | |
| enodi fruticare trunco. |