Meti semel anno solebat minore occasione ven-
|
12.58.1
|
dendi; iam quaestus alteram vi<n>demiam adfert. prior atque
|
|
naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu,
|
|
incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissi-
|
|
musque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde
|
5
|
prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci
|
|
natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circum-
|
|
pavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in
|
|
arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa
|
59.1
|
certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias
|
|
arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexan-
|
|
driae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia
|
|
officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti
|
5
|
densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud
|
|
nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur
|
60.1
|
e<x> aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vin-
|
|
demia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc
|
|
exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathia-
|
|
thum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse,
|
5
|
sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant
|
|
gigni, Iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotundi-
|
61.1
|
tate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere
|
|
mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne
|
|
sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie
|
|
te<s>tium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum
|
5
|
h<a>erente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula
|
|
haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi
|
|
aviditate lentius nasci liceret. Graeci stagonian et atomum
|
62.1
|
tali modo appellant, minorem autem orobian. micas con-
|
|
cussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniun-
|
|
tur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est XXVIII de-
|
|
nariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia
|
5
|
sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus Leonides
|
|
dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, sup-
|
|
plicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misit
|
|
et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum
|
63.1
|
Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. de-
|
|
gredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vo-
|
|
cant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec
|
|
ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam
|
5
|
et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi
|
|
non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi pen-
|
|
ditur vectigal. caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri
|
64.1
|
litoris in Iudaea oppido, <³⁰XXIIII>³⁰ XXXVII D p., quod divi-
|
|
ditur in mansiones camelorum LXV. sunt et quae sacer-
|
|
dotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed
|
|
praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri
|
5
|
populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi
|
65.1
|
pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt,
|
|
ut sumptus in singulas camelos 𐆖 DCLXXXVIII ad nostrum
|
|
litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur.
|
|
itaque optimi turis libra 𐆖 VI pretium habet, secundi 𐆖 V,
|
5
|
tertii 𐆖 III. adulteratur apud nos resinae candidae gemma
|
|
perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis.
|
|
probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut sta-
|
|
tim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas
|
|
frietur.
|
10
|