| Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Ara- | 12.51.1 |
| biae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen | |
| illi felicis ac beatae dedere. | |
| Principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum | |
| Trogodytis communis, tura praeter Arabiam nullis ac | 5 |
| ne Arabiae quidem universae. in medio eius fere sunt Atra- | 52.1 |
| mitae, pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte ex- | |
| celso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera | |
| Sariba appellata; hoc significare Graeci mysterium dicunt. | |
| spectat ortus solis aestivi, undique rupibus invia et a dex- | 5 |
| tera mari scopulis inaccesso. id solum e rubro lacteum | |
| traditur. silvarum longitudo est schoeni XX, latitudo di- | 53.1 |
| midium eius. schoenus patet Eratosthenis ratione stadia | |
| XL, hoc est p. V, aliqui XXXII stadia singulis schoenis de- | |
| dere. attolluntur colles alti, decurruntque et in plana ar- | |
| bores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris | 5 |
| fontibus ac nitrosis. attingunt et Min<a>ei, pagus alius, per | 54.1 |
| quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium | |
| turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minaeum | |
| dictum est. nec praeterea Arabum alii turis arborem vi- | |
| dent, ac ne horum quidem omnes, feruntque III non am- | 5 |
| plius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vin- | |
| dicent; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum | |
| funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui | |
| atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum | |
| tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum | 10 |
| dividi. |