| LIBER XIII | |
| Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque | 13.1.1 |
| per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et | |
| e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. | |
| quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus | 2.1 |
| non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, | |
| suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem | |
| verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; no- | |
| minatur enim hic quoque in olei laude. unguentum Persa- | 3.1 |
| rum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commen- | |
| datione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equi- | |
| dem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius | |
| apparatu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea | 5 |
| voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam | |
| honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos | |
| pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae | |
| ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum | |
| indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis. | 10 |